Composition de droit romain (Ernest Martineau)

Agrégation des facultés de droit. Concours de 1872

Composition de droit romain

Fait en 7 heures, le 2 mars 1872

Par Martineau (Ernest)

Docteur en droit, lauréat de la faculté de Poitiers.

Paris, 1872


DROIT ROMAIN

Olim quidem jus civile eum qui vi vel metu obligatus fuerat vel rem suam alienaverat non adjuvabat : verbi gatia, si stipulanti Titio Seius promiserat, licet metu coactus, tamen justa causa obligationis erat, quum causa civilis obligationis sola necessaria secundum jus civile esset, nihil enim aliud lex Duodecim Tabularum exigebat quam certa verba, nec causa vera desiderabuatur. Inde iniquitates sane intolerabiles Prætor comprobare non poterat, et ideo in edicto hæc verba proposuit : quod metus causa gestum erit, ratum non habebo : sic enim, ut Papinianus recte scripsit, agrebat Prætor juris civilis corrigendi gratia. Rigorem enim juris civilis pati non poterat Prætor, naturali æquitate motus, dicens nihil consensui tam contrarium, qui ac bonæ fidei judicia sustinet, quam vis atque metus, quem comprobare contra bonos mores est. Sic inventa sunt remedia, secundum bonam fidem. Triplex remedium a Prætore datum est : et actione, exceptione, vel restitutione in integrum succurrere voluit. Videamus tamen si hæc remedia simul introducta fuerint ; nec cogito hoc verum esse, affirmareque potius censeo hæc successive introducta fuisse : primo enim restitutio data est illi qui vim vel metum passus fuerat, deinde exceptio, postea denique actio quod metus causa. Nec enim initio Prætor prudens jus civile refrangere audebat, propter civium venerationem qui semper mores majorum invocabant : et ideo quum deficiebant leges, ipse de eo quod metus causa gestum erat, regulam dicebat, legem dicens, — et in integrum restitutionem tribuebat. — Deinde quum per concepta verba, id est per formulas, litigarent cives exceptiones comparatæ sunt, quæ jus civile directe non refrangebant ut, docent Instituta (L. IV, t. XIII, de Except., § 1er) : « Sæpe enim accidit ut, licet ipsa persecutio justa sit, tamen iniqua sit adversus eum cum quo agitur. Verbi gratia, si metu coactus stipulanti Titio promisisti, quod intenditur dare oportere, efficax est, sed iniquum est te condemnari : ideoque datur tibi exceptio metus causa. » Sic ostendunt Instituta exceptionum originem : tertium denique remedium postea propositum fuit quum Prætor potentiam auxit satis ut directo auderet corrigere refrangereque rigorem juris civilis, et tunc inventa est quod metus causa actio. Posteaque raro accidit ut in integrum resitutio adhibeatur, et pene usus hujus remedii cessavit. His igitur dictis, tractabo secundum nostam materiam, quibus remediis uti possit qui metu obligatus, aut rem suam alienavit. — Primum quidem, ad ordinem subjecti, divisio introducenda est in duas partes : in prima parte, de obligationibus videamus, post deinde de alienationibus.

PRIMA PARS.

DE REMEDIIS IN ID QUOD ATTINET AD OBLIGATIONES.

Quod attinet ad obligationes, distinguendum est inter contractus qui condictiones id est actiones stricti juris pariunt ; — mihi enim hoc propositum videtur verum esse : omnes actiones stricti juris esse conditiones qui contractus sunt stipulatio et contractus litteris, — et bonæ fidei contractus, sicut emptio-venditio, et locatio-conductio, et cæteri similes contractus. — Hic enim, quum de contractibus bonæ fidei agitur, exceptiones doli et metus insunt hujus generis judiciis, sicut probant fragmenta multa Digestorum : — exceptioneque metus causa non est opus, nec desideratur. Officio enim judicis continetur an omnia secundum bonam fidem gesta sint : quod si vero stipulatione vel litteris obligatio constituta sit, tunc exceptione opus est. Nempe, ut probat, § 2, t. XIII, lib. IV, Inst., de except. ; si stipunati Titio Seius promettit metu coactus, palam est jure civili eum obligari, causa enim civilis existit, nec vera et æqua causa desideratur : — regulæ juris igitur secutæ sunt, et jus civile firmat obligationem. Sed iniquum est eum condemnari, et Prætor naturali æquitati favens, exceptionem in formula inserit : « Si nihil in ea re metus causa gestum sit. » Quæ exceptio est in rem concepta, non in personam, secundum quod ab exceptione doli mali differt, et adversus quemlibet adversarium datur, et conditionalem facit condemnationem. Sic remedium efficax hæc exceptio offert in actionibus stricti juris : judex enim si hæc exceptio offert in actionibus stricti juris : judex enim si hæc exceptio non sit falsa, id est si metus causa hæc obligatio constituta fuerit, non condemnationem pronuntiat, et reum absolvit. Videamus vero, quum obligatio metus causa contrahatur, quæ sunt metus elementa : verbum metus continet vim, sicut probat lex 1 D., quod metus causa, liv. IV, t. II, Ulp. ad Ed. ; postea detracta est vis mentio ; ideo quia quodcumque vi atrico fit, id metu quoque fieri videatur. Igitur clausula hæc, ut ait Ulpianus, continet vim et metum, — vis autem atrox esse debet, et adversus bonos mores fieri ; metum accipiendum Labeo dicit, timorem majoris malitatis ; addit Gaius : nec vani hominis et qui merito in hominem constantissimum cadat. — Sciendum est hoc propositum Gaii ex philosophia Græcorum philosophorum qui Stoici appellabantur descendere, et durissimum esse, adeo ut non in omnibus acisbus exigebatur, sed secundum personas, et sexum, et ætatem[1] : et metus præsens esse debet[2] ; si illatus est timor ab aliquo, animadvertendum quoque, sicut observat § 1, liv. IX, dicto titulo, quod prætor generaliter loquitur, nec adjicit a quo gestum, et recte ; sæpe enim armati homines vel per noctem et tenebras, vel vultu velato, vim afferunt contrahenti et difficillinum, vel etiam impossible esset, designare vis vel metus auctores : ideo hæc regula sic in edicto proposita est. His igitur expositis, distinctionem exponere decet quam proponit § 2 ejusdem legis : — aut imperfecta res est, licet metus intervenerit, utputa stipulationem numeratio non est secuta, aut perfecta, si post stipulationem numeratio facta est, aut per metum accepto debitor liberatus est, vel quid simile, quod negotium perficeret. In negotiis perfectis, interdum exceptio, vel actio competit, in imperfectis sola exceptio. Quod autem dicimus est considerandum quum de majoribus viginti annis agitur ; — quum enim de minoribus viginti quinque annis, primum si de impuberibus, infans omnimodo obligari non potest, et pubertati proximus si sui juris acutore solum tutore obligari potest, filiusfamilias nunquam auctoritate patrisfamilias uti potest, et pipullius sui juris restitui in integrum omnimodo etiam per læsionem, potest, secundum regulas a Prætore propositas in Edicto. — Sic de majoribus viginti quinque annis agitur, inter eos tamen distinguendum est : sic furiosus quum obligationem contrahit, nihil agit, nisi quum furere dessit ; prodigus sine curatoris consensu obligari non potest. Quum exceptione uti potest qui metus causa obligatur, cessat actio quod metus quæ ob id solum concedi debet quum deficiant alia auxilia. — Sic igitur quum agit stipulans ad solvendam obligationem — judex, eceptione quod metus causa opposita, in stricti juris actionibus, reum absolvit ; — quod si, quum actio impetratur, evidenter metum et vim adhibitam esse certum est, Prætor actionem petenti non tribuit. — Initio quidem, quum exceptiones comparatæ non fuerant reum qui metum vel vim passus fuerat, succurrebat, rescindens obligationem ; postea tamen, inventa exceptione, plerumque hoc remedio exceptionis ei succurrebat. In contractibus autem bonæ fidei, officio judicis, sicut supra diximus, continebatur, bonam fidem admittere, et quum metus obligationem inficiebat obligatio remittebatur. — Et hæc exceptio quidem rei non personæ inhærens est, et ideo pertinet ad fidejussores et sponsores et denique omnes adpromissores, qui hac exceptione uti possunt. Quum vero deficiebat hæc exceptio, tunc in integrum restitutione Prætor succurrebat. — Et quidem perpetua erat hæc exceptio, et ideo si per errorem solvebat pecuniam stipulatam reus condicere poterat : regula enim certa est juris, (eum) qui tutus exceptione perpetua solvit, condicere posse (l. 7, f. Pomp., de condictione indebiti) ; et repetitio indebiti competit etiam fidejussoribus, qui, in his cashibus, iisdem remediis quibus debitor principalis uti possunt. — In innominatis contractibus, qui re perficiuntur, et actione præscriptis verbis confirmantur, sircut in aliis bonæ fidei judiciis, inest exceptio quod metus : de his vero tractabimus nunc, quum his expositis quod attinet ad obligationes sive verbis, sive litteris, sive consensu expositis, de alienationibus tractare conveniens est : nihil de pactis dicimus, saltem quod pertinet ad nuda pacta, certa est enim juris regula, pacta voncenta non obligationem parere, sed exceptionem (l. 7, § 5, de Pactis. D.) Quum sunt autem legitima pacta, id est quæ lege, vel senatusconsulto, vel constitutione principali comprobantur, tunc firmantur actione, nec tamen exceptione opus est, exceptioque quod metus inest hujusmodi judiciis. Idem quum de pactis agitur quæ adjecta sunt bonæ fidei contractibus in continenti quum actione contractus confirmantur, vel quum stipulationi adjecta sunt in continenti, exceptione metus opus est, sicut probat l. Lecta 40, D., de rebus cred. Quod si metu dos promissa sit, obligatio nasci non potest quum dotis pactum legitimum sit, qui, sicut dicit lex 21 D., h. tit., nec talem promissionem dotis ullam esse. — Quod ad aditam hereditatem attinet, hic restitutio in integrum a Prætore tribui debet, ut absitinendi potestas tribatur. Probanda est sententia Labeonis de obligatione ei per metum constituti cui accedit fidejussor : hoc casu, quum metus extiterit, reus et fidejussor liberantur, si metus a parte fidejussoris tantum, solus fidejussor liberatum ; quæ consequentiæ rectissime deducuntur a principiis quæ regunt obligationes fidejussoris quæ sunt accessioræ, et obligationem principalem debitoris.

Nunc transamus ad alienationes.

SECUNDA PARS.

DE REMEDIIS QUIBUS UTI POSSIT QUI REM SUAM ALIENAVIT.

Quum de obligationibus agitur, plerumque sufficit exceptio ad tuendum debitorem, et ideo neque de actione, neque de restitutione in integrum opus est ; quæ remedia igitur raro in his casibus necessaria sunt ; sed quum alienatio facta fuerat, hìc de exceptione plerumque uti non potest ; et ideo actione vel in integrum restitutione opus est. Videamus de diversis modis alienationis : inter hæc, traditiones, mancipationes, cessiones in jure, præcipue observandæ sunt. Si enim per mancipationel vel in jure cessionem aliquis rem suam alienam fecerit, nec traditio subsecuta fuerit, exceptione uti poterit ; si vero per traditionem quum de re nec mancipi agreretur, alienaverit, tunc cessat exceptio, quæ inefficax evidenter est ; locus igitur est hìc præcipue actioni quod metus causa et in integrum restitutioni. Videamus igitur de actione quod metus causa : quæ pleraque singularia elementa continct : sic in rem personalis actio appellatur, quia differt de actione de dolo quæ adversus doli auctorem tantum proponitur, nec ibi repetere rationem differentiæ placet, quia supra exposui : et differt a plerisque actionibus prætoriis quæ intra annum utilem solummodo dantur quum hæc etiam post annum datur, quia rei persecutionem continet. Adversus quembilet igitur possessorem rei per metum alienatæ datur, et hoc singulare in se continet quod intra annum in quadruplum datur. Sicut probant Inst. I. IV, de act., § 17 : Item actio de eo quod metus causa factum sit, a cæeteris de quibus locuti sumus eo differt quod ejus natura tacite continetur, ut qui judicis jussi ipsam rem actori restituat, absolvatur ; quod quidem novum elementum hujus actionis est, quæ arbitraria vocatur, et tamen, quanquam negent autores, bonæ fidei etiam esse mihi videtur. Videamus nunc quomodo is qui metu vel vi majore pulsus rem suam alienavit, restitui poterit. Post traditionem, si actione metus causa agrat, sic resitutio facienda est, in integrum officio judicis ut si per vim res tradita est, retradatur, et de dolo etiam repromitti debebit, quæ clausula de dolo necessaria est, quum per alienationem adversarius dominus factus rem deteriorem pignore vel alio modo reddiderit : et in rem scripta adversus quemlibet, restitutio arbitrio judicis obtineri debebit : nec solum quum de proprietate, sed etiam de usufructu vel servitutibus, restituendæ erunt, jussu judicis, quum arbitraria sit actio. Si igitur judici paret absolvendus est reus, si non, intra annum in quadruplum condemnabitur; post annum autem, in quantum juraverit actor in litem vel cum taxatione, vel sine taxatione. Quod autem quadraplatur, id est simplum consistit, de eo quanti interest, ut ait Ulp. § 7, l. 14, hoc tit. quadruplatur autem quanti re erit, id est cum fructibus, et omni causa : quatenus autem addit § 10, sic hoc disponendum est, ut in condemnatione quadrupli res quidem omnimodo contineatur, et ejus resitutio fiat. Pœnæ autem usque ad triplum stetur : et ego puto hanc restitutionem manu militari, officio judicis effici posse, secundum legem 68, de rei vind., et falsam esse opinionem negantium hoc officio judicis contineri, dicentiumque hæc verba : manu militari, a Triboniano interpolata fuisse. Notandum est in hac actione reum, secundum ea quæ diximus, habere licentiam usque ad sententiam ab arbitro datam, restitutionem rei facere, et hìc observo verbum arbitro quod demonstrat non judicem in albo prætoris selectum, sed arbitrum, id est quemvis a populo, secundum litigantium electionem, et hoc argumento est ad confirmandam opinionem supra expositam hoc judicium bonæ fidie esse, contra sententiam auctorum qui falso putant arbitrariam actionem non parere posse judicium bonæ fidei. In hac restitutione rei alienatæ videbimus quæ comprehendantur. Et primum res ipsa restituenda est, et etiam partus ancillarum, et fœtus pecorum, et fructus, ut ait Ulp. l. 12 d. tit. et denique omnem causam : usuræ etiam, quum de pecunia numerata agitur, restitui debent et quod ad fructus attinet, nec solum qui percepti sunt, verum si plus dominus percipere potuerit, et per metum impeditus fuerit. Julianus quidem sententiam tulit, quæ sine dubitatione accipi non potest de creditore qui vi pecuniam debitoris abstulit, lex enim Julia prohibet, et Const. Quæ sunt lex 6 et 7 Cod., de vi, edicunt eum qui vim adhibet, jus crediti amittere. Qui enim creditores sunt actionibus, experiri debent ; hæ regulæ autem quas imperatoribus edicere placuit, quum violentiam civium impedire conarentur, vanæ fureunt, et plerumque hæ leges violabantur, inter confusione horum temporum. — Quid juris si res vi ablata perierit sine dolo et culpla ejus qui vim intulit? Hìc Ulp. relaxari docet a condemnatione tripli. Si vero de servo agatur qui in fuga est, cautio exigenda est quatenus et persequatur, et omnimodo eum restituat, et si qua alia competit actio ad eum recipiendum, integra servabitur ei qui vim passus est, post condemnationis tempus : si autem ante sententiam homo sine dolo malo et culpa mortuus fuerit, tenebitur, quod indicant verba edicti : neque ea res arbitrio judicis restituetur. Quod si plures fuerint qui metum adhibuerint, restitutio unius alteros liberabit, vel ex sententia quadruplum restituerit, hoc enim casu plenissima satisfactio data est. Si servi sint qui metum adhibuerint, hìc noxali actione adversus eos erit, dominum autem conveniri, quantum ad eum pervenerit, id est quantum locupletiorem factum fuerit secundum hanc regulam juris : neminem jure naturæ æquum est ex alterius injuria et detrimento locupletiorem fieri. Si dominus conventus rem vel quadruplum præstiterit, proderit servis, si vero noxæ dederit, nihilominus tenebitur de eo quod ad eum pervenerit ; hæ res enim sine causa in patrimonio sunt, et ideo restitui debent, quæ sententia æqua est. Notendum est hanc actionem quadruplari tnatummodo contra eum qui vim intulit vel conscios ejus, in heredem vero, vel quemlibet alium possessorem, in tantum de eo quod ad eos pervenit, secundum regulam juris et æquiquitatis quam supra retulimus. Et hæc actio non solum in hæredes transit ejus qui metum intulit, sed etiam ad hæredes ejus qui vim passus est contra reguam quæ actiones pœnales regit, quæ morte pereunt, nec hæredibus transeunt ; hæc enim actio nec pœnalis est quia rei persecutionem continet. In hæredes datur quantum ad eos pervenit si sine culpa et dolo interiit, non esse locupletiores dicuntur. (Jul., l. 12. D. h. tit) Quod si in pecuniam vel aliam rem conversa sit res, tunc debebitur omne quod locupletiorem heredem fecerit, et lucrum æstimabitur litis contestatæ tempore : litis enim contestationis tempus spectandum est, quum regulæ juris ne tempora litum damnum litigantibus afferant, omne redigunt ad tempus litis contestatæ, quia reliquum tempus quod postea evenit, computari non placuit : inelegans enim esse visum est damno vel commodo esse hoc reliquum, quum secundum jus et æquum pati non debeant damnum actor vel reus ob tempus litum necessarium ut judices sententiam reddant. Sic hæc sententia quæ ab hac regula decurrit probanda est. Idem venditiones, donationes, transactiones extortæ infirmantur, secundum Const. XII C., de his quæ m. c. gesta sunt ; et sic si Titius fundum vendiderit metu coactus, posta hæres ejus hunc fundum actione quod metus causa petere poterit, quam sententiam probat lex 3 C. h. tit. Idem quod ad transactiones attinet lex 13, C., de trans. statuit : interpositas metus causa transactiones ratas non haberi. — His igitur expositis, nunc videamus de in integrum restitutione quæ raro adhibetur, quia post actionem a prætore inventam, restitutio rari usus fuit, et recte : restitutio enim omnino pendebat ab arbitrio Prætoris, deficientibus regulis certis, et hæc potentia prætoris latior erat ; interest enim civium magistratus certis regulis constringi, ne favores secundum arbitrium et voluntatem distribuant, et ideo cum tempore actio quod metus in albo inscripta adhibita in locum in integrum restitutionis. Hanc in integrum restitutionem Prætor semper causa cognita dabat, sicut agebat de actione in metum quam post annum, quod supra dixi, dabat in simplum, post annum enim videbat si alia experiri actione non possit actor. Quum vero de in integrum restitutione agebatur, non perpetuum erat hoc beneficium, sed intra annum utilem continebatur, ex eo quod experiri poterat de eo : postea vero Just. secundum quod refert in Consti. op. C. tit. de Tempore in in. rest. Hoc tempus prolungavit in quatuor annos continuos, et hoc erat in cognitione extraordinaria, nam Prætor restituebat ipse sine judice interveniente : et postea, rescissa alienatione, restituebat actorem perinde atque alienatio nunquam facta fuisset. Sicque rem alienatam reddi oportebat a reo, secundum regulas quæ de rei vind. in l. VI Dig. exponuntur. Id est fructus etiam cum omni causa in hoc judicium venire debebant.

———————

[1] Sic nostro jure rigor hujus præcepti corrigitur in art. 1112, in fine, ubi distinctio introducitur secundum ætatem, sexum personarumque conditonem, et recte.

[2] Sic nostro jure, art. 1112.

A propos de l'auteur

Laisser un commentaire

Votre adresse e-mail ne sera pas publié.

Ce site utilise Akismet pour réduire les indésirables. En savoir plus sur comment les données de vos commentaires sont utilisées.